monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 91 > bnf8672.52 > habCod.Guelf.81Weiss..22 > bkeCod.16.213v > sectio 16 > sectio > uwbM.p.th.f.12.72 > bkeCod.16.42r > bsbClm14056.3 > csg51.265 > bsbClm23610.46 > sectio 119 > csg899.45 > sectio 114 > sectio 122 > ad Ephesios, 5 > sectio 6 > salCod.Sal.X,16.325 > bnfGrec107.999 > sectio 67 > bnf15046.234 > sectio 78 > 5 > 463 > bnf8907.483 > Matthaeus, 4 > csg899.38 > sectio 20 > csg68.404 > bkeCod.16.126v > uldBPL52.114 > csg48.78 > bnf8040.57 > habCod.Guelf.81Weiss..58 > csg899.31 > bumMs.H125.39 > bkeCod.16.218v > admCod.164.253 > bsbClm14439.97 > bkeCod.16.50v > bavPal.lat.311.332 > bsbClm536.7 > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 12
Quoniam melior est misericordia tua super vitas. Multae sunt vitae humanae; sed Deus unam vitam promittit; et non illam dat nobis quasi propter merita nostra, sed propter misericordiam suam. Quid enim boni egimus, ut illud mereremur? aut quae bona facta nostra praecesserunt, ut Deus nobis gratiam suam daret? Numquid invenit iustitias quas coronaret, et non delicta quae donaret? Utique delicta quae donavit si punire vellet, non esset iniustum. Quid enim tam iustum, quam ut puniatur peccator? Cum iustum sit ut puniatur peccator, pertinuit ad misericordiam ipsius non punire peccatorem, sed iustificare, et de peccatore facere iustum, et de impio facere pium. Ergo misericordia ipsius melior super vitas. Quas vitas? Quas sibi homines elegerunt. Alius elegit sibi vitam negotiandi, alius vitam rusticandi, alius vitam fenerandi, alius vitam militandi; alius illam, alius illam. Diversae sunt vitae, sed melior est misericordia tua super vitas nostras. Melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Unam vitam donas, quae praeponatur omnibus nostris, quascumque in mundo eligere potuerimus. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. Non te laudarent labia mea, nisi me praecederet misericordia tua. Dono tuo te laudo, per misericordiam tuam te laudo. Non enim ego possem laudare Deum, nisi mihi donaret laudare se posse. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.